Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Corinthios I / Capitulum 1

[1] Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater[2] ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

[4] Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : [5] quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia[6] Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : [7] ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi[8] qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi[9] Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

[10] Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia[11] Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos[12] Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi[13] Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ? [14] Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium : [15] ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis[16] Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim[17] Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

[18] Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est[19] Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo[20] Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? [21] Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes[22] Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt : [23] nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam[24] ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : [25] quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus[26] Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : [27] sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : [28] et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : [29] ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus[30] Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : [31] ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.