Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Corinthios I / Capitulum 10

[1] Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt[2] et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : [3] et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt[4] et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : [5] sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto[6] Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt[7] Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere[8] Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia[9] Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt[10] Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore[11] Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt[12] Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat[13] Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

[14] Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : [15] ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico[16] Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? [17] Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus[18] Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? [19] Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? [20] Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : [21] non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum[22] An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt[23] Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

[24] Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius[25] Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam[26] Domini est terra, et plenitudo ejus[27] Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam[28] Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : [29] conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? [30] Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? [31] Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite[32] Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : [33] sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.