[1] Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis. [2] Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. [3] Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. [4] Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. [5] Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. [6] Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ? [7] Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ? [8] Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ? [9] Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes. [10] Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est. [11] Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus. [12] Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. [13] Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. [14] Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. [15] Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. [16] Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit. [17] Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. [18] Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. [19] Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua. [20] Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. [21] In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus. [22] Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. [23] Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ? [24] Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus : [25] occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.[26] Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant. [27] Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. [28] Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo. [29] Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. [30] Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. [31] Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur : [32] et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. [33] Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. [34] Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. [35] Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. [36] An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ? [37] Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. [38] Si quis autem ignorat, ignorabitur. [39] Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere. [40] Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.