[1] Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, [2] per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. [3] Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas : [4] et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : [5] et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim : [6] deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : [7] deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : [8] novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. [9] Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. [10] Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum : [11] sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.[12] Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ? [13] Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit. [14] Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra : [15] invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. [16] Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. [17] Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris. [18] Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. [19] Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.[20] Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, [21] quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. [22] Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. [23] Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. [24] Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. [25] Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. [26] Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat : [27] Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. [28] Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. [29] Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ? [30] ut quid et nos periclitamur omni hora ? [31] Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. [32] Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. [33] Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala. [34] Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.[35] Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ? [36] Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur : [37] et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. [38] Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus. [39] Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. [40] Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. [41] Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : [42] sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. [43] Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute : [44] seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est : [45] Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. [46] Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. [47] Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis. [48] Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes. [49] Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.[50] Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit. [51] Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. [52] In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur. [53] Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem. [54] Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. [55] Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ? [56] Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. [57] Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. [58] Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.