[1] Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. [2] Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. [3] Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico. [4] Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est. [5] Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. [6] Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. [7] Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?[8] Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. [9] Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. [10] Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles. [11] Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, [12] et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus : [13] blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.[14] Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. [15] Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. [16] Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. [17] Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. [18] Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. [19] Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. [20] Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. [21] Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?