[1] De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. [2] Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. [3] Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. [4] Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus : [5] et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus : [6] et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. [7] Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. [8] Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum : [9] alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu : [10] alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. [11] Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.[12] Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus. [13] Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus. [14] Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. [15] Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? [16] Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? [17] Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ? [18] Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. [19] Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? [20] Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. [21] Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii. [22] Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt : [23] et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. [24] Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, [25] ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. [26] Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.[27] Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. [28] Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. [29] Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ? [30] numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ? [31] Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.