Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Corinthios I / Capitulum 11

[1] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi[2] Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis[3] Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus[4] Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum[5] Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur[6] Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum[7] Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est[8] Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro[9] Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum[10] Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos[11] Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino[12] Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo[13] Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ? [14] Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi : [15] mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt[16] Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.

[17] Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis[18] Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo[19] Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis[20] Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cÅ“nam manducare[21] Unusquisque enim suam cÅ“nam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est[22] Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo[23] Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem[24] et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem[25] Similiter et calicem, postquam cÅ“navit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem[26] Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat[27] Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini[28] Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat[29] Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini[30] Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi[31] Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur[32] Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur[33] Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate[34] Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.