[1] De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere : [2] propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquƦque suum virum habeat. [3] Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro. [4] Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. [5] Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. [6] Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. [7] Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. [8] Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. [9] Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.[10] Iis autem qui matrimonio juncti sunt, prƦcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : [11] quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.[12] Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hƦc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. [13] Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : [14] sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. [15] Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus. [16] Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?[17] Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. [18] Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat prƦputium. In prƦputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur. [19] Circumcisio nihil est, et prƦputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei. [20] Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. [21] Servus vocatus es ? non sit tibi curƦ : sed et si potes fieri liber, magis utere. [22] Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. [23] Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum. [24] Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.[25] De virginibus autem prƦceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. [26] Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. [27] Alligatus es uxori ? noli quƦrere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quƦrere uxorem. [28] Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. [29] Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint : [30] et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes : [31] et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : prƦterit enim figura hujus mundi. [32] Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quƦ Domini sunt, quomodo placeat Deo. [33] Qui autem cum uxore est, sollicitus est quƦ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. [34] Et mulier innupta, et virgo, cogitat quƦ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. QuƦ autem nupta est, cogitat quƦ sunt mundi, quomodo placeat viro. [35] Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem prƦbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. [36] Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat. [37] Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suƦ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. [38] Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit. [39] Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino. [40] Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.