[1] Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. [2] Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. [3] Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.[4] Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, [5] non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, [6] non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati : [7] omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.[8] Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. [9] Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. [10] Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. [11] Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. [12] Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. [13] Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.