[1] Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. [2] Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. [3] Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. [4] Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.[5] Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. [6] Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : [7] aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare. [8] Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. [9] Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. [10] Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. [11] Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. [12] Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. [13] Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.[14] Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ? [15] quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! [16] Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? [17] Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. [18] Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. [19] Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. [20] Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. [21] Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.