Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Romanos / Capitulum 9

[1] Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto : [2] quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo[3] Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem[4] qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa : [5] quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen[6] Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ : [7] neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen : [8] id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine[9] Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius[10] Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri[11] Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), [12] non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori[13] sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

[14] Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit[15] Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor[16] Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei[17] Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra[18] Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat[19] Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ? [20] O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? [21] an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? [22] Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum[23] ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam[24] Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus[25] sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam[26] Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi[27] Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient[28] Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram : [29] et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

[30] Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est[31] Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit[32] Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis[33] sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.