[1] Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin : [2] non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël : [3] Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. [4] Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. [5] Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. [6] Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia. [7] Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt : [8] sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. [9] Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. [10] Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.[11] Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. [12] Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ? [13] Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, [14] si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. [15] Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ? [16] Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami. [17] Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, [18] noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te. [19] Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar. [20] Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time. [21] Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat. [22] Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. [23] Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos. [24] Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?[25] Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, [26] et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. [27] Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum. [28] Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres. [29] Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. [30] Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum : [31] ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur. [32] Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.[33] O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! [34] Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? [35] aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? [36] Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.