[1] Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. [2] Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. [3] Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. [4] Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum. [5] Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet. [6] Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. [7] Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. [8] Sive enim vivimus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. [9] In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur. [10] Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. [11] Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo. [12] Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.[13] Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. [14] Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. [15] Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. [16] Non ergo blasphemetur bonum nostrum. [17] Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto : [18] qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. [19] Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. [20] Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. [21] Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. [22] Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. [23] Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.