[1] Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. [2] Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. [3] Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. [4] Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. [5] Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : [6] ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. [7] Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. [8] Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : [9] gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. [10] Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. [11] Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi. [12] Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. [13] Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.[14] Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. [15] Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, [16] ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. [17] Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. [18] Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : [19] in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. [20] Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : [21] sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.[22] Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. [23] Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis : [24] cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. [25] Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. [26] Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. [27] Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. [28] Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. [29] Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. [30] Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, [31] ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, [32] ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. [33] Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.