[1] Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum : [2] per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. [3] Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : [4] patientia autem probationem, probatio vero spem, [5] spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. [6] Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? [7] vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori. [8] Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, [9] Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. [10] Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. [11] Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.[12] Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. [13] Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. [14] Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. [15] Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. [16] Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem. [17] Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. [18] Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. [19] Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. [20] Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : [21] ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.