Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Romanos / Capitulum 3

[1] Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ? [2] Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei[3] Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit[4] Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est :

Ut justificeris in sermonibus tuis :
et vincas cum judicaris[5] Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? [6] secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ? [7] Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ? [8] et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.

[9] Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse[10] sicut scriptum est :

Quia non est justus quisquam :
[11] non est intelligens, non est requirens Deum.
[12] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
[13] Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant :
venenum aspidum sub labiis eorum :
[14] quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
[15] veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
[16] contritio et infelicitas in viis eorum :
[17] et viam pacis non cognoverunt :
[18] non est timor Dei ante oculos eorum[19] Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : [20] quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

[21] Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis[22] Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio : [23] omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei[24] Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu[25] quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum [26] in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

[27] Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei[28] Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis[29] An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium : [30] quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem[31] Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.