[1] Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. [2] Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. [3] Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. [4] Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent : [5] ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. [6] Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei, [7] sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, [8] qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.[9] Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono : [10] caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes : [11] sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes : [12] spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes : [13] necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes. [14] Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere. [15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : [16] idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos : [17] nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. [18] Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes : [19] non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus. [20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. [21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.