[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.[3] Hæc dicit Dominus Deus :Væ prophetis insipientibus,qui sequuntur spiritum suum,et nihil vident ![4] Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.[5] Non ascendistis ex adverso,neque opposuistis murum pro domo Israël,ut staretis in prælio in die Domini.[6] Vident vana, et divinant mendacium,dicentes : Ait Dominus,cum Dominus non miserit eos :et perseveraverunt confirmare sermonem.[7] Numquid non visionem cassam vidistis,et divinationem mendacem locuti estis,et dicitis : Ait Dominus,cum ego non sim locutus ?[8] Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium,ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.[9] Et erit manus mea super prophetasqui vident vana, et divinant mendacium :in consilio populi mei non erunt,et in scriptura domus Israël non scribentur,nec in terram Israël ingredientur,et scietis quia ego Dominus Deus :[10] eo quod deceperint populum meum,dicentes : Pax, et non est pax :et ipse ædificabat parietem,illi autem liniebant eum luto absque paleis.[11] Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit :erit enim imber inundans,et dabo lapides prægrandes desuper irruentes,et ventum procellæ dissipantem.[12] Siquidem ecce cecidit paries :numquid non dicetur vobis :Ubi est litura quam linistis ?[13] Propterea hæc dicit Dominus Deus :Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea,et imber inundans in furore meo erit,et lapides grandes in ira in consumptionem.[14] Et destruam parietem quem linistis absque temperamento,et adæquabo eum terræ,et revelabitur fundamentum ejus :et cadet, et consumetur in medio ejus,et scietis quia ego sum Dominus.[15] Et complebo indignationem meam in pariete,et in his qui liniunt eum absque temperamento :dicamque vobis : Non est paries,et non sunt qui liniunt eum :[16] prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem,et vident ei visionem pacis, et non est pax,ait Dominus Deus.[17] Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas, [18] et dic : Hæc dicit Dominus Deus :Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus,et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatisad capiendas animas :et cum caperent animas populi mei,vivificabant animas eorum ![19] Et violabant me ad populum meumpropter pugillum hordei, et fragmen panis,ut interficerent animas quæ non moriuntur,et vivificarent animas quæ non vivunt,mentientes populo meo credenti mendaciis.[20] Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad pulvillos vestros,quibus vos capitis animas volantes :et dirumpam eos de brachiis vestris,et dimittam animas quas vos capitis,animas ad volandum.[21] Et dirumpam cervicalia vestra,et liberabo populum meum de manu vestra,neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum :et scietis quia ego Dominus.[22] Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter,quem ego non contristavi,et confortastis manus impii,ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :[23] propterea vana non videbitis,et divinationes non divinabitis amplius,et eruam populum meum de manu vestra :et scietis quia ego Dominus.