[1] Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :[2] Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :Euge, confractæ sunt portæ populorum,conversa est ad me :implebor ; deserta est :[3] propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans.[4] Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.[5] Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus.[6] Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.[7] Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,regem regum,cum equis, et curribus, et equitibus,et cœtu, populoque magno.[8] Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,et circumdabit te munitionibus,et comportabit aggerem in gyro,et elevabit contra te clypeum :[9] et vineas et arietes temperabit in muros tuos,et turres tuas destruet in armatura sua.[10] Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.[11] Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :populum tuum gladio cædet,et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.[12] Vastabunt opes tuas,diripient negotiationes tuas,et destruent muros tuos,et domos tuas præclaras subvertent :et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuumin medio aquarum ponent.[13] Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.[14] Et dabo te in limpidissimam petram,siccatio sagenarum eris,nec ædificaberis ultra,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.[15] Hæc dicit Dominus Deus Tyro :Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,et gemitu interfectorum tuorum,cum occisi fuerint in medio tui,commovebuntur insulæ ?[16] Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,et auferent exuvias suas,et vestimenta sua varia abjicient,et induentur stupore :in terra sedebunt,et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :[17] et assumentes super te lamentum, dicent tibi :Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,quos formidabant universi ?[18] Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,et turbabuntur insulæ in mari,eo quod nullus egrediatur ex te.[19] Quia hæc dicit Dominus Deus :Cum dedero te urbem desolatam,sicut civitates quæ non habitantur ;et adduxero super te abyssum,et operuerint te aquæ multæ ;[20] et detraxero te cum his qui descendunt in lacumad populum sempiternum ;et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,cum his qui deducuntur in lacum,ut non habiteris ;porro cum dedero gloriam in terra viventium :[21] in nihilum redigam te, et non eris :et requisita non invenieris ultra in sempiternum,dicit Dominus Deus.