[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus :Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !nonne greges a pastoribus pascuntur ?[3] Lac comedebatis,et lanis operiebamini,et quod crassum erat occidebatis :gregem autem meum non pascebatis.[4] Quod infirmum fuit non consolidastis,et quod ægrotum non sanastis :quod confractum est non alligastis,et quod abjectum est non reduxistis,et quod perierat non quæsistis :sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.[5] Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,et dispersæ sunt.[6] Erraverunt greges mei in cunctis montibus,et in universo colle excelso :et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,et non erat qui requireret :non erat, inquam, qui requireret.[7] Propterea, pastores, audite verbum Domini.[8] Vivo ego, dicit Dominus Deus,quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,eo quod non esset pastor :neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,sed pascebant pastores semetipsos,et greges meos non pascebant :[9] propterea, pastores, audite verbum Domini.[10] Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse super pastores :requiram gregem meum de manu eorum,et cessare faciam eos,ut ultra non pascant gregem,nec pascant amplius pastores semetipsos :et liberabo gregem meum de ore eorum,et non erit ultra eis in escam.[11] Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse requiram oves meas,et visitabo eas.[12] Sicut visitat pastor gregem suum,in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,sic visitabo oves meas,et liberabo eas de omnibus locisin quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.[13] Et educam eas de populis,et congregabo eas de terris,et inducam eas in terram suam,et pascam eas in montibus Israël,in rivis, et in cunctis sedibus terræ.[14] In pascuis uberrimis pascam eas,et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum :ibi requiescent in herbis virentibus,et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.[15] Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,dicit Dominus Deus.[16] Quod perierat requiram,et quod abjectum erat reducam,et quod confractum fuerat alligabo,et quod infirmum fuerat consolidabo,et quod pingue et forte custodiam :et pascam illas in judicio.[17] Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego judico inter pecus et pecus,arietum et hircorum.[18] Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :et cum purissimam aquam biberetis,reliquam pedibus vestris turbabatis :[19] et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.[20] Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :[21] pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,donec dispergerentur foras,[22] salvabo gregem meum,et non erit ultra in rapinam,et judicabo inter pecus et pecus.[23] Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,servum meum David :ipse pascet eas,et ipse erit eis in pastorem.[24] Ego autem Dominus ero eis in Deum,et servus meus David princeps in medio eorum :ego Dominus locutus sum.[25] Et faciam cum eis pactum pacis,et cessare faciam bestias pessimas de terra :et qui habitant in deserto,securi dormient in saltibus.[26] Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,et deducam imbrem in tempore suo :pluviæ benedictionis erunt.[27] Et dabit lignum agri fructum suum,et terra dabit germen suum,et erunt in terra sua absque timore :et scient quia ego Dominus,cum contrivero catenas jugi eorum,et eruero eos de manu imperantium sibi.[28] Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,neque bestiæ terræ devorabunt eos :sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.[29] Et suscitabo eis germen nominatum,et non erunt ultra imminuti fame in terra,neque portabunt ultra opprobrium gentium.[30] Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,et ipsi populus meus domus Israël,ait Dominus Deus.[31] Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ,homines estis :et ego Dominus Deus vester,dicit Dominus Deus.