[1] Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Gog,principem capitis Mosoch et Thubal.[2] Et circumagam te, et educam te,et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,et adducam te super montes Israël.[3] Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.[4] Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,et populi tui qui sunt tecum :feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrædedi te ad devorandum.[5] Super faciem agri cades,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus.[6] Et immittam ignem in Magog,et in his qui habitant in insulis confidenter :et scient quia ego Dominus.[7] Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.[8] Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hæc est dies de qua locutus sum.[9] Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,et succendent et comburent arma,clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :et succendent ea igni septem annis.[10] Et non portabunt ligna de regionibus,neque succident de saltibus :quoniam arma succendent igni,et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,et diripient vastatores suos,ait Dominus Deus.[11] Et erit in die illa :dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,vallem viatorum ad orientem maris,quæ obstupescere faciet prætereuntes :et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,et vocabitur vallis multitudinis Gog.[12] Et sepelient eos domus Israël,ut mundent terram septem mensibus.[13] Sepeliet autem eum omnis populus terræ :et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.[14] Et viros jugiter constituent lustrantes terram,qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,ut emundent eam :post menses autem septem quærere incipient.[15] Et circuibunt peragrantes terram :cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.[16] Nomen autem civitatis Amona :et mundabunt terram.[17] Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus :Dic omni volucri, et universis avibus,cunctisque bestiis agri :Convenite, properate,concurrite undique ad victimam meamquam ego immolo vobis,victimam grandem super montes Israël,ut comedatis carnem,et bibatis sanguinem.[18] Carnes fortium comedetis,et sanguinem principum terræ bibetis :arietum, et agnorum, et hircorum,taurorumque et altilium, et pinguium omnium.[19] Et comedetis adipem in saturitatem,et bibetis sanguinem in ebrietatem,de victima quam ego immolabo vobis :[20] et saturabimini super mensam meamde equo, et equite forti,et de universis viris bellatoribus,ait Dominus Deus.[21] Et ponam gloriam meam in gentibus :et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,et manum meam quam posuerim super eos.[22] Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,a die illa et deinceps.[23] Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,eo quod dereliquerint me,et absconderim faciem meam ab eis,et tradiderim eos in manus hostium,et ceciderint in gladio universi.[24] Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,et abscondi faciem meam ab illis.[25] Propterea hæc dicit Dominus Deus :Nunc reducam captivitatem Jacob,et miserebor omnis domus Israël,et assumam zelum pro nomine sancto meo.[26] Et portabunt confusionem suam,et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,cum habitaverint in terra sua confidenter,neminem formidantes :[27] et reduxero eos de populis,et congregavero de terris inimicorum suorum,et sanctificatus fuero in eis,in oculis gentium plurimarum.[28] Et scient quia ego Dominus Deus eorum,eo quod transtulerim eos in nationes,et congregaverim eos super terram suam,et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.[29] Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,ait Dominus Deus.