[1] Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.[2] Hæc dicit Dominus Deus :Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :[3] propterea vaticinare, et dic :Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,et facti in hæreditatem reliquis gentibus,et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,[4] propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,torrentibus, vallibusque et desertis,parietinis et urbibus derelictis,quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.[5] Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,et de Idumæa universa,quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,et toto corde et ex animo,et ejecerunt eam ut vastarent :[6] idcirco vaticinare super humum Israël,et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,eo quod confusionem gentium sustinueritis.[7] Idcirco hæc dicit Dominus Deus :Ego levavi manum meam,ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,ipsæ confusionem suam portent.[8] Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :prope enim est ut veniat.[9] Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :et arabimini, et accipietis sementem.[10] Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.[11] Et replebo vos hominibus et jumentis,et multiplicabuntur, et crescent :et habitare vos faciam sicut a principio,bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :et scietis quia ego Dominus.[12] Et adducam super vos homines, populum meum Israël,et hæreditate possidebunt te :et eris eis in hæreditatem,et non addes ultra ut absque eis sis.[13] Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dicunt de vobis :Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :[14] propterea homines non comedes amplius,et gentem tuam non necabis ultra,ait Dominus Deus.[15] Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,et opprobrium populorum nequaquam portabis :et gentem tuam non amittes amplius,ait Dominus Deus.[16] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :[17] Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.[18] Et effudi indignationem meam super eospro sanguine quem fuderunt super terram,et in idolis suis polluerunt eam.[19] Et dispersi eos in gentes,et ventilati sunt in terras :juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.[20] Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt :et polluerunt nomen sanctum meum,cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,et de terra ejus egressi sunt.[21] Et peperci nomini sancto meo,quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.[22] Idcirco dices domui Israël :Hæc dicit Dominus Deus :Non propter vos ego faciam, domus Israël,sed propter nomen sanctum meum,quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.[23] Et sanctificabo nomen meum magnumquod pollutum est inter gentes,quod polluistis in medio earum :ut sciant gentes quia ego Dominus,ait Dominus exercituum,cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.[24] Tollam quippe vos de gentibus,et congregabo vos de universis terris,et adducam vos in terram vestram.[25] Et effundam super vos aquam mundam,et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,et ab universis idolis vestris mundabo vos.[26] Et dabo vobis cor novum,et spiritum novum ponam in medio vestri :et auferam cor lapideum de carne vestra,et dabo vobis cor carneum.[27] Et spiritum meum ponam in medio vestri :et faciam ut in præceptis meis ambuletis,et judicia mea custodiatis et operemini.[28] Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris :et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum.[29] Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris :et vocabo frumentum et multiplicabo illud,et non imponam vobis famem.[30] Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.[31] Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,studiorumque non bonorum :et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.[32] Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis :confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.[33] Hæc dicit Dominus Deus :In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,et inhabitari fecero urbes,et instauravero ruinosa,[34] et terra deserta fuerit exculta,quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,[35] dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.[36] Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :ego Dominus locutus sim, et fecerim.[37] Hæc dicit Dominus Deus :Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :multiplicabo eos sicut gregem hominum,[38] ut gregem sanctum,ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :et scient quia ego Dominus.