[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. [3] Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixisti : Euge, euge,super sanctuarium meum, quia pollutum est ;et super terram Israël, quoniam desolata est ;et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :[4] idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem :et collocabunt caulas suas in te,et ponent in te tentoria sua :ipsi comedent fruges tuas,et ipsi bibent lac tuum.[5] Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,et filios Ammon in cubile pecorum :et scietis quia ego Dominus.[6] Quia hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,[7] idcirco ecce ego extendam manum meam super te,et tradam te in direptionem gentium,et interficiam te de populis,et perdam de terris, et conteram :et scies quia ego Dominus.[8] Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :[9] idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,[10] filiis orientis cum filiis Ammon,et dabo eam in hæreditatem,ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.[11] Et in Moab faciam judicia,et scient quia ego Dominus.[12] Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,peccavitque delinquens,et vindictam expetivit de eis :[13] idcirco hæc dicit Dominus Deus :Extendam manum meam super Idumæam,et auferam de ea hominem et jumentum,et faciam eam desertam ab austro :et qui sunt in Dedan, gladio cadent.[14] Et dabo ultionem meam super Idumæamper manum populi mei Israël :et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,et scient vindictam meam,dicit Dominus Deus.[15] Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,et ulti se sunt toto animo,interficientes, et implentes inimicitias veteres,[16] propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,et interficiam interfectores,et perdam reliquias maritimæ regionis,[17] faciamque in eis ultiones magnas,arguens in furore :et scient quia ego Dominus,cum dedero vindictam meam super eos.