[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :[2] Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :[3] et fornicatæ sunt in Ægypto,in adolescentia sua fornicatæ sunt :ibi subacta sunt ubera earum,et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.[4] Nomina autem earum,Oolla major, et Ooliba soror ejus minor :et habui eas, et pepererunt filios et filias.Porro earum nomina,Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.[5] Fornicata est igitur super me Oolla,et insanivit in amatores suos,in Assyrios propinquantes,[6] vestitos hyacintho,principes et magistratus,juvenes cupidinis,universos equites, ascensores equorum.[7] Et dedit fornicationes suas super eos electos,filios Assyriorum universos :et in omnibus in quos insanivit,in immunditiis eorum polluta est.[8] Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit :nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,et effuderunt fornicationem suam super eam.[9] Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,in manus filiorum Assur,super quorum insanivit libidine.[10] Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,filios et filias ejus tulerunt,et ipsam occiderunt gladio :et factæ sunt famosæ mulieres,et judicia perpetraverunt in ea.[11] Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,plus quam illa insanivit libidine,et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :[12] ad filios Assyriorum præbuit impudenter,ducibus et magistratibus ad se venientibus,indutis veste varia,equitibus qui vectabantur equis,et adolescentibus forma cunctis egregia.[13] Et vidi quod polluta esset via una ambarum.[14] Et auxit fornicationes suas :cumque vidisset viros depictos in pariete,imagines Chaldæorum expressas coloribus,[15] et accinctos balteis renes,et tiaras tinctas in capitibus eorum,formam ducum omnium,similitudinem filiorum Babylonis,terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,[16] insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,et misit nuntios ad eos in Chaldæam.[17] Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,polluerunt eam stupris suis :et polluta est ab eis,et saturata est anima ejus ab illis.[18] Denudavit quoque fornicationes suas,et discooperuit ignominiam suam :et recessit anima mea ab ea,sicut recesserat anima mea a sorore ejus :[19] multiplicavit enim fornicationes suas,recordans dies adolescentiæ suæ,quibus fornicata est in terra Ægypti.[20] Et insanivit libidine super concubitum eorum,quorum carnes sunt ut carnes asinorum,et sicut fluxus equorum fluxus eorum.[21] Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.[22] Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,de quibus satiata est anima tua,et congregabo eos adversum te in circuitu :[23] filios Babylonis, et universos Chaldæos,nobiles, tyrannosque, et principes,omnes filios Assyriorum,juvenes forma egregia,duces et magistratus universos,principes principum, et nominatos ascensores equorum :[24] et venient super te instructi curru et rota,multitudo populorum :lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :et dabo coram eis judicium,et judicabunt te judiciis suis.[25] Et ponam zelum meum in te,quem exercent tecum in furore :nasum tuum et aures tuas præcident,et quæ remanserint, gladio concident.Ipsi filios tuos et filias tuas capient,et novissimum tuum devorabitur igni :[26] et denudabunt te vestimentis tuis,et tollent vasa gloriæ tuæ.[27] Et requiescere faciam scelus tuum de te,et fornicationem tuam de terra Ægypti :nec levabis oculos tuos ad eos,et Ægypti non recordaberis amplius.[28] Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,in manus de quibus satiata est anima tua.[29] Et agent tecum in odio,et tollent omnes labores tuos,et dimittent te nudam et ignominia plenam :et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,scelus tuum, et fornicationes tuæ.[30] Fecerunt hæc tibi,quia fornicata es post gentesinter quas polluta es in idolis earum.[31] In via sororis tuæ ambulasti,et dabo calicem ejus in manu tua.[32] Hæc dicit Dominus Deus :Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum :eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.[33] Ebrietate et dolore repleberis :calice mœroris et tristitiæ,calice sororis tuæ Samariæ.[34] Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :et fragmenta ejus devorabis,et ubera tua lacerabis,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.[35] Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia oblita es mei,et projecisti me post corpus tuum,tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.[36] Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,et annuntias eis scelera earum ?[37] Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,et cum idolis suis fornicatæ sunt :insuper et filios suos quos genuerunt mihi,obtulerunt eis ad devorandum.[38] Sed et hoc fecerunt mihi :polluerunt sanctuarium meum in die illa,et sabbata mea profanaverunt.[39] Cumque immolarent filios suos idolis suis,et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.[40] Miserunt ad viros venientes de longe,ad quos nuntium miserant :itaque ecce venerunt quibus te lavisti,et circumlinisti stibio oculos tuos,et ornata es mundo muliebri.[41] Sedisti in lecto pulcherrimo,et mensa ornata est ante te :thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.[42] Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,et veniebant de deserto,posuerunt armillas in manibus eorum,et coronas speciosas in capitibus eorum.[43] Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.[44] Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.[45] Viri ergo justi sunt :hi judicabunt eas judicio adulterarum,et judicio effundentium sanguinem :quia adulteræ sunt,et sanguis in manibus earum.[46] Hæc enim dicit Dominus Deus :Adduc ad eas multitudinem,et trade eas in tumultum et in rapinam.[47] Et lapidentur lapidibus populorum,et confodiantur gladiis eorum :filios et filias earum interficient,et domos earum igne succendent.[48] Et auferam scelus de terra,et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.[49] Et dabunt scelus vestrum super vos,et peccata idolorum vestrorum portabitis :et scietis quia ego Dominus Deus.