Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Ezechiel / Capitulum 31

[1] Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus :

Cui similis factus es in magnitudine tua ?
[3] ecce Assur quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,
et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
[4] Aquæ nutrierunt illum ;
abyssus exaltavit illum :
flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
[5] Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,
et multiplicata sunt arbusta ejus,
et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
[6] Cumque extendisset umbram suam,
in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :
et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,
et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
[7] Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,
et in dilatatione arbustorum suorum :
erat enim radix illius juxta aquas multas.
[8] Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ;
abietes non adæquaverunt summitatem ejus,
et platani non fuerunt æquæ frondibus illius :
omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,
et pulchritudini ejus.
[9] Quoniam speciosum feci eum,
et multis condensisque frondibus,
et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quæ erant in paradiso Dei.

[10] Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod sublimatus est in altitudine,
et dedit summitatem suam virentem atque condensam,
et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
[11] tradidi eum in manu fortissimi gentium :
faciens faciet ei :
juxta impietatem ejus ejeci eum.
[12] Et succident eum alieni,
et crudelissimi nationum,
et projicient eum super montes :
et in cunctis convallibus corruent rami ejus,
et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ :
et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,
et relinquent eum.
[13] In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,
et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
[14] Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,
nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,
nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis :
quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,
in medio filiorum hominum,
ad eos qui descendunt in lacum.
[15] Hæc dicit Dominus Deus :
In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :
operui eum abysso,
et prohibui flumina ejus,
et coërcui aquas multas :
contristatus est super eum Libanus,
et omnia ligna agri concussa sunt.
[16] A sonitu ruinæ ejus commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum :
et consolata sunt in terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,
universa quæ irrigabantur aquis.
[17] Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio :
et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus
in medio nationum.
[18] Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :
in medio incircumcisorum dormies,
cum eis qui interfecti sunt gladio :
ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,
dicit Dominus Deus.