[1] Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. [2] Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,qui præparabit viam tuam ante te.[3] Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. [4] Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. [5] Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. [6] Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. [7] Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. [8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.[9] Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane. [10] Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. [11] Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.[12] Et statim Spiritus expulit eum in desertum. [13] Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.[14] Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, [15] et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio. [16] Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), [17] et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. [19] Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi : [20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.[21] Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. [22] Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. [23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, [24] dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. [25] Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. [26] Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. [27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. [28] Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.[29] Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. [30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa. [31] Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.[32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes : [33] et erat omnis civitas congregata ad januam. [34] Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.[35] Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. [36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. [37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te. [38] Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni. [39] Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.[40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare. [41] Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare. [42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. [43] Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, [44] et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. [45] At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.