Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Marcus / Capitulum 10

[1] Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos[2] Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum[3] At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? [4] Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere[5] Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud : [6] ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus[7] Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam : [8] et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro[9] Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet[10] Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum[11] Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam[12] Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

[13] Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus[14] Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei[15] Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud[16] Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

[17] Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? [18] Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus[19] Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem[20] At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea[21] Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me[22] Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones[23] Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! [24] Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! [25] Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei[26] Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? [27] Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

[28] Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te[29] Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium[30] qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam[31] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

[32] Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura[33] Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : [34] et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.

[35] Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis[36] At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? [37] Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua[38] Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? [39] At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : [40] sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est[41] Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne[42] Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum[43] Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : [44] et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus[45] Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

[46] Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans[47] Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei[48] Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei[49] Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te[50] Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum[51] Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam[52] Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.