[1] Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. [2] Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. [3] Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. [4] Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant. [5] Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. [6] Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. [7] Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. [8] Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. [9] Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ? [10] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. [11] Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. [12] Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? [13] At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. [14] Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. [15] Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.[16] Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, [17] et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. [18] Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum. [19] Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. [20] Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.[21] Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. [22] Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus. [23] Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. [24] Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. [25] Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum. [26] Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum. [27] Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. [28] Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est. [29] Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, [30] salvum fac temetipsum descendens de cruce. [31] Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. [32] Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.[33] Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. [34] Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? [35] Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. [36] Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. [37] Jesus autem emissa voce magna expiravit.[38] Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. [39] Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.[40] Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome : [41] et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. [42] Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), [43] venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. [44] Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. [45] Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. [46] Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. [47] Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.