[1] Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. [2] Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. [3] Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum : [4] et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum : [5] et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ? [6] At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :[7] in vanum autem me colunt,docentes doctrinas, et præcepta hominum. [8] Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. [9] Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. [10] Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. [11] Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : [12] et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, [13] rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.[14] Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. [15] Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. [16] Si quis habet aures audiendi, audiat. [17] Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. [18] Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : [19] quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ? [20] Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. [21] Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, [22] furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. [23] Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.[24] Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. [25] Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. [26] Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. [27] Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. [28] At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. [29] Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua. [30] Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.[31] Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. [32] Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. [33] Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus : [34] et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire. [35] Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. [36] Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant : [37] et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.