[1] Et iterum intravit Capharnaum post dies, [2] et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. [3] Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. [4] Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. [5] Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. [6] Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis : [7] Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? [8] Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? [9] Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? [10] Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), [11] tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. [12] Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.[13] Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. [14] Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. [15] Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum. [16] Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? [17] Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. [18] Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? [19] Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. [20] Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus. [21] Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. [22] Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.[23] Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. [24] Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ? [25] Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ? [26] quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ? [27] Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. [28] Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.