Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Marcus / Capitulum 6

[1] Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : [2] et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ? [3] Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo[4] Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua[5] Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : [6] et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

[7] Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum[8] Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs[9] sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis[10] Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : [11] et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis[12] Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent : [13] et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

[14] Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo[15] Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis[16] Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit[17] Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam[18] Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui[19] Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat[20] Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat[21] Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ : [22] cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi : [23] et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei[24] Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ[25] Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ[26] Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : [27] sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere[28] et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ[29] Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.

[30] Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant[31] Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant[32] Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum[33] Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos[34] Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa[35] Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit : [36] dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent[37] Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare[38] Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces[39] Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum[40] Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos[41] Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus[42] Et manducaverunt omnes, et saturati sunt[43] Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus[44] Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

[45] Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum[46] Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare[47] Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra[48] Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos[49] At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt[50] Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere[51] Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant : [52] non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum[53] Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt[54] Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : [55] et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse[56] Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.