[1] Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, [2] et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. [3] Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. [4] Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. [5] Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ? [6] Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. [7] Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. [8] Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. [9] Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : [10] benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis. [11] Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.[12] Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. [13] Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum. [14] Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.[15] Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : [16] et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : [17] et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum. [18] Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. [19] Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.[20] Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. [21] Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. [22] Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei. [23] Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. [24] Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. [25] Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. [26] Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.[27] Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores : [28] et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ? [29] Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. [30] Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi. [31] At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ? [32] Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. [33] Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.