[1] Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. [2] Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.[3] Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. [4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? [5] poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. [6] Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : [7] semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. [8] Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam. [9] Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.[10] Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. [11] Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.[12] Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? [13] Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, [14] et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? [15] Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis. [16] Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. [17] Vespere autem facto, venit cum duodecim. [18] Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. [19] At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? [20] Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. [21] Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.[22] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. [23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. [24] Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. [25] Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.[26] Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. [27] Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. [28] Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. [29] Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. [30] Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. [31] At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.[32] Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. [33] Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere. [34] Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. [35] Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. [36] Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. [37] Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? [38] vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. [39] Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. [40] Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. [41] Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. [42] Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.[43] Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. [44] Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. [45] Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. [46] At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. [47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. [48] Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? [49] quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. [50] Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. [51] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. [52] At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.[53] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. [54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. [55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant. [56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. [57] Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : [58] Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. [59] Et non erat conveniens testimonium illorum. [60] Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? [61] Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? [62] Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. [63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? [64] Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. [65] Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis : [67] et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras. [68] At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. [69] Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. [70] At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es. [71] Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis. [72] Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.