[1] In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : [2] Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : [3] et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. [4] Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? [5] Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. [6] Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. [7] Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. [8] Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. [9] Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.[10] Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. [11] Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. [12] Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. [13] Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.[14] Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. [15] Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. [16] Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. [17] Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? [18] oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, [19] quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. [20] Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. [21] Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?[22] Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. [23] Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. [24] Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. [25] Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. [26] Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.[27] Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? [28] Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. [29] Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. [30] Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.[31] Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. [32] Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. [33] Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.[34] Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. [35] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. [36] Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ? [37] Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? [38] Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. [39] Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.