Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Marcus / Capitulum 13

[1] Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ[2] Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

[3] Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas : [4] Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ? [5] Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat : [6] multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent[7] Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis[8] Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

[9] Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis[10] Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium[11] Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus[12] Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos[13] Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

[14] Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes : [15] et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua : [16] et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum[17]  autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.

[18] Orate vero ut hieme non fiant[19] Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient[20] Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies[21] Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis[22] Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos[23] Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

[24] Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : [25] et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur[26] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria[27] Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

[28] A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas : [29] sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis[30] Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant[31] Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

[32] De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater[33] Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit[34] Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet[35] vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), [36] ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes[37] Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.