[1] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. [2] Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. [3] Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? [4] Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. [5] Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. [6] Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. [7] Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. [8] At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.[9] Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. [10] Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. [11] Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.[12] Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam : [13] et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt. [14] Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. [15] Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. [16] Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. [17] Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis : [18] serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.[19] Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. [20] Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.