Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 1

Cum quanta devotione Christus sit suscipiendus.

[1] Hæc sunt verba tua, Christe, Veritas æterna, quamvis non in uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua grantater mihi et fideliter sunt accipienda, tua sunt, et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti: libenter suspicio ea ex ore tuo, ut aptius inferantur cordi meo. Excitant me verba tantæ pietatis, plena dulcendinis et dilectionis: sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum.
[2] Jubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et immortalitatis accipiam alimoniam, si æternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerasti estis et ego reficiam vos. O, dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Dominus, ut ad te præsumam accedere? Ecce cæli cælorum te non capiunt, et tu dicis: Venite ad me omnes?
[3] Quid vult ista piissima dignatio, et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim præsumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui sæpius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt Sancti et Justi, et tu dicis: Venite ad me omnes? Nam nisi tu, Domine, diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere tentaret?
[4] Ecce vir justus Noe in arcæ fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo potero me una hora præparare, ut mundi fabricatorent cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus, magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas Legis in ea reponeret: et ego putrida creatura, audebo te Conditorem legis, ac vitæ datorem tuam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum templukm septem annis in laudem nominis tui ædificavit, et octo diebus festum dedicationis ejus celebravit, mille hostias pacificas obtulit, et arcam fæderis, clangore buccinæ et jubilo in loco sibi præparato solemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam, et utinam vel fere semel mediam digne.
[5] O, mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt. Heu quam pusillum est quod ago, quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono. Raro totus collectus, rarissime abo omni distractione purgatus.
[6] Et certe in tua salutari Deitatis præsentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio; nulla etiam occupare creatura, quia non ad Angelum, sed Angelorum Dominum suscepturus sum hospitio. Est tamen magna distantia inter arcam fœderis Domini cum suis reliquiis, et mundissimum Corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum præfigurativa, et veram tui Corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.
[7] Quare igitur ad tuam non magis inardesco venerabilem præsentiam? Cur majori me non præparo sollicitudine ad tua Sancta sumenda, quandoilli antiqui sancti Patriarchæ, Reges quoque et Principes cum universo populo tantum devotionis monstrarunt affectum erga cultum divinum?
[8] Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei totis veribus, recolens beneficia olim indulta Patribus. Fecit diversi generis organa, psalmos edidit, et cantari institui cum lætitia, cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus sancti afflatus gratia, docuit populum Israel toto corde laudare Deum, et ore consono diebus singulis benedicere et prædicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinæ laudis extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc mihi et omni populo Christiano habenda est devotio et reverentia in præsentia Sacramenti, in sumtione excellentissimi corporis Christi?
[9] Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum; ampla ædificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum. Et ecce tu præsens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, hominum Creator et Dominus Angelorum. Sæpe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum et modicus reportabitur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis, since vera contritione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus præsens es Deus meus, homo Christus Jesus: ubi et copiosus percipitur æternæ salutis fructus, quotescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes, et sincera charitas.
[10] O, invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum, quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit, et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc Sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam, et virtutis amorem frequenter recipiunt.
[11] O, admirabilis et abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando hæc gratia, ut ex plenitudine collatæ devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi præstitas sentiat ampliores.
[12] Dolendum tamen est, et miserandum valde super tepiditate, et negligentia nostra, quod non majori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemtio; ipse consolatio viatorum et Sancrotum æterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod cælum lætificat et mundum conservat universum. Heu cæcitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere.
[13] Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur Sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum, et talem Dei sacerdotem homines efficerentur, ut divinia ministeria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt Sacerdotes et in multis locis offertur Christus: ut tanto major appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio diffusa per omnem orbem.
[14] Gratias tibi, bone Jesu, pastor æterne, qui nos pauperes et exules dignatus est prætioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad hæc mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.