Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 14

De quorumdam devotorum ardenti desiderio ad Corpus Christi.

[1] Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quando recordor devotorum aliquorum ad Sacramentum tuum, Domine, cum magna devotione, et affectu accendentium, tunc sæpius in memetipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacræ Communionis mensam tam tepide et frigide accedo, quod ita aridus sine devotione et affectione cordis maneo, et quod non sum totaliter accensus, coram te, Deo meo, nec ita vehementer attractus et affectionatus, sicut multi devoti fuerunt, qui præ nimio desiderio Communionis et sensibili cordis amore a fletu non potuerunt se continere. Sed ore cordis et corporis pariter ad te, fontem vivum, medullitus inhiabant, suam esuriem non valentes aliter temperare nec satiare, nisi Corpus tuum cum omni jucunditate et spirituali aviditate accepissent.
[2] O, vere ardens fides eorum probabile existens argumentum sacræ præsentiæ tuæ. Isti enim veraciter cognoscunt Dominum suum in fractione panis, quorum cor tam valide ardet in eis de Jesu ambulante cum eis. Longe, proh dolor, est a me sæpe talis affectus, et devotio tam vehemens ardor. Esto mihi propitius, bone Jesu, et dulcis et benigne; concede pauperi mendico tuo vel interdum modicum de cordiali affectione amoris tui in sacra Communione sentire, ut fides mea magis convalescat, spes in bonitate tua proficiat, et charitas semel perfecte accensa et cæleste manna experta, nunquam deficiat.
[3] Potens est autem misericordia tua etiam gratiam desideratam mihi præstare, et in spiritu ardoris, cum dies beneplaciti tui adveniret, me clementissime visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium devotorum tuorum non ardeo, tamen de gratia tua illius magni inflamati desiderii desiderium habeo: orans et desiderans omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri, ac eorum sancto consortio annumerari.