De ardenti amore, et desiderio vehementi suscipiendi Christum.
[1] Cum summa devotione et ardenti amore cum toto cordis affectu et fervore desidero te, Domine; quemadmodum multi Sancti et devotæ personæ in communicando et desideraverunt, qui tibi maxime in sanctitate vitæ placuerunt, et in ardentissima devotione fuerunt. O Deus meus, amor æternus, totum bonum meum, felicitas interminabilis: cupio te suscipere cum vehementissimo desiderio et dignissima reverentia, quam aliquis Sanctorum unquam habuit et sentire potuit.[2] Et licet indignus sum omnia illa sentimenta devotionis habere, tamen offero tibi totum cordis mei affectum, ac si omnia illa gratissime inflammata desideria solus haberem. Sed et quæcumque potest pia mens concipere et desiderare, hæc omnia tibi cum summa veneratione et intimo servore præbeo et offero. Nihil opto reservare mihi, sed me et omnia mea tibi sponte et libentissime immolare. Domine Deus meus, creator meus et redemtor meus, cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum tali spe, fide, et puritate affecto te hodie suscipere, sicut te suscepti et desideravit sanctissima Mater tua, gloriosa Virgo Maria, quando Angelo evangelizanti sibi incarnationis tuæ mysterium humiliter et devote respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.[3] Et sicut beatus Præcursor tuus excellentissimus Sanctorum, Johannes Baptista, in præsentia tua lætabundus exultavit in gaudio Spiritus Sancti, dum adhuc maternis clauderetur visceribus. Et postmodum cernens inter homines Jesum ambulantem, valde se humilians, devoto cum affectu dicebat: Amicus autem sponsi, qui stat et audit cum gaudio, gaudet propter vocem sponsi: sic et ego magnis et sacris desideriis opto inflammari, et tibi ex toto corde me ipsum præsentare. Unde et omnium devotorum cordium jubilationes, ardentes affectus, mentales excessus, ac supernales illuminationes et cælica visiones tibi offero et exhibeo cum omnibus virtutibus et laudibus, ab omni creatura in cælo et in terra celebratis et celebrandis, pro me et omnibus mihi in oratione commendatis, quatenus ab omnibus digne lauderis, et in perpetuum glorificeris.[4] Accipe vota mea, Domine Deus meus, et desideria infinitæ laudationis et immensæ benedictionis, quætibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuæ jure debentur. Hæc tibi reddo et reddere desidero per singulos dies et momenta temporum, atque ad reddendum mecum tibi gratias et laudes, omnes cælestes spiritus et cunctos fideles tuos precibus et affectibus invito et exoro.[5] Laudent te universi populi, tribus, et linguæ, et sanctum et mellifluum nomen tuum cum summa devotione et ardenti jubilatione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum Sacramentum tuum celebrant et plena fide recipiunt, gratiam et misericordiam apud te invenire mereantur, et pro me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati, ac mirifice refecti de sacra mensa cælesti abscesserint mei pauperis recordari dignentur.