Quod sacra Communio de facili non est reliquenda.
[1] Frequenter recurrendum est ad fontem gratiæ et divinæ misericordiaæ, ad fontem bonitatis et totius puritatis, quatenus a passionibus tuis et vitiis curare valeas, et contra universas tentationes et fallacias diaboli fortior atque vigilantior effici merearis. Inimicus sciens fructum et remedium maximum in sacra Communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos quantum prævalet retrahere et impedire.[2] Cum enim quidam sacræ Communioni disponunt, pejores Satanæ immissiones et illusiones patiuntur. Ipse namque Spiritus, ut in Job scribitur, venit inter filios Dei, ut solita ejus nequitia perturbet, aut timidos nimium reddat et perplexos, quatenus fructus eorum affectuum minuat vel fidem impugnando auferat, si forte aut omnino Communionem relinquant, aut cum tepore accedant. Sed non est quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius quantumlibet turpibus et horrendis, sed cuncta phantasmata in caput ejus sunt retorquenda. Contemnendus est miser, et deridendus, nec propter insultus ejus et Commotiones, quas suscitat, sacra est omnittenda Communio.[3] Sæpe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda et anxietas quædam de confessione facienda. Age secundum consilium sapientum; et depone anxietatem et scrupulum, quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam tribulationem vel gravitatem sacram ne dimittas Communionem; sed vade citius conteri et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero aliquem offendisti tu, tu veniam humiliter deprecare: et Deus libenter indulgebit tibi.[4] Quid prodest diu tardare confessionem, aut sacram differre Communinem? Expurga te quam primum; exspue velociter venenum, festina recipere remedium, et senties melius, quam si diu distuleris. Si hodie propter istud distuleris, cras fositan illud magis eveniet, et sic diu posses a Communione impediti et magis ineptus fieri. Quanto citius vales, a præsenti gravitate et inertia te excutias, quia nihil importat diu anxiari, diu cum tribulatione transire et ob quotidiana obstacula se a divinis sequestrare, immo plurimum nocet diu Communionem: protelare: nam et gravem torporem consuevit induceret. Proh dolor, quidam tepidi et dissoluti moras confitendi accipiunt libenter, et Communionem sacram idcirco differre cupiunt, ne ad majorem sui custodiam se dare teneantur.[5] Heu, quam modicam charitatem, et debilem devotionem habent, qui sacram Communionem tam faciliter postponunt. Quam felix illle et Deo acceptus habetur, qui sic vivit, et tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus et bene affectatus esset, si ei liceret, et sine nota agere posset. Si quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente causa, laudandus est de reverentia. Si autem torpor obrepserit, seipsum excitare debet et facere quod in se est, et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate, quam specialiter respicit.[6] Cum vero legitime præpeditus est, habebit semper bonam voluntatem et piam intentionem communicandi: et sic non carebit fructu Sacramenti. Potest enim quilibet devotus omni die et omni hora ad spiritualem Christi Communionem salubriter et sine prohibitione accedere. Et tamen certes diebus statuto tempore Corpus sui Redemntoris cum affectuoso reverentia sacramentaliter debet suscipere et magis laudem Dei et honorem prætendere, quam suam consolationem quærere. Nam toties mystice communicat et invisibiliter, reficitur, quoties incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit, et in amorem ejus accenditur.[7] Qui autem se non præparat aliter, nisi instante festo vel consuetudine compellente sæpius imparatus erit. Beatus, qui se Domino in holocaustum offert, quoties celebrat, aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus; sed serva communem bonum modum eorum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et tædium, sed communem serva viam secundum amorem institutionum, et potius aliorum servire utilitati, quam propriæ devotini, vel affectui.