Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 3

Quod utile est sæpe communicare.

[1] Ecce ego venio ad te, Domine, ut bene mihi sit exmunere tuo et lætificer in convivio tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te test totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea et redemtio, spes et fortitudo, decus et gloria. Lætifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad te, Domine Jesu Christe, animam meam levavi. Desidero te nunc devote et reverenter suscipere, cupio te in domum meam introducere, quatenus cum Zachæo merear a te benedici ac inter filios Abrahæ computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.
[2] Trade te mihi, et sufficit: name præter te nulla consolatio valet, sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meæ recipere, et in remedium salutis meæ recipere, ne forte deficiam in via, si fuero cælesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Jesu, prædicans populis, et varios sanans languores, aliquando dixisti: Nolo eos dimittere jejunos in domum suam, ne dificiant in via. Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim refectio sauvis animæ, et qui te digne manducaverit, particeps et hæes erit æternæ gloriæ.
[3] Necessarium quidem mihi est, qui tam sæpe mihi labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones, ac sacram tui Corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adlescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo plus ad pejora. Retrahit ergo sancta Communio a malo, et confortat in bono. Si enim modo tam sæpe negligens sum et tepidus, quando communico aut celebro, quid fieret si medelam non sumerem et tam grande juvamen non quærerem? Et licet omni die non aptus, et ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantæ gratiæ participem me exhibere vel præbere. Nam hæc est una principalis fidelis animæ consolatio, quamdiu peregrinatur ad te in mortali corpore, ut sit sæpius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.
[4] O, mira circa nos tuæ pietatis dignatio: quod tu, Domine Deus, creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire anima, et cum tota divinitate tua ac humanitate ejus impinguare esuriem. O, felix mens, et beata anima, quæ te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere, et in tua susceptone spirituali gaudio repleri. O, quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam jucundum recipit socium quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum, et nobilem amplectitur sponsum, præ omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum. Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, cælum et terra, et omnibus ornatis eorum, quoniam quidquid habent laudis et decoris, ex dignatione tuæ est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cujus sapientiæ non est numerus.