Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 15

Quod gratia devotionis humilitate, et sui ipsius abnegatine acquiritur.

[1] Oportet te devotionis gratiam instanter quærere, desideranter petere, patienter et fiducialiter exspectare, gratanter recipere, humiliter conservare, studiose cum ea operari, ac Deo tempus et modum supernæ visitationis, donec veniat, committere. Humiliare præcipue te debes, cum parum, aut nihil devotionis interius sentis, sed non nimium dejici, nec inordinate contristari. Dat sæpe Deus in uno brevi momento, quod longo negavit tempore. Dat quandoque in fine, quod in principio orationis distulit dare.
[2] Si semper cito gratia daretur, et pro voto adesset, non esset infirmo homini bene portabile. Propterea in bona spe et humili patientia exspectanda est devotionis gratia. Tibi tamen, et peccatis tuis imputa, cum non datur vel etiam occulte tolitur. Modicum quandoque est quod gratiam impedit et abscondit, si tamen modicum et non potius grande dici debeatur, quod tantum bonum prohibet. Sed si hoc ipsum modicum vel grande amoveris et perfecte viceris, erit quod petiisti.
[3] Statim namque ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo libitu seu velle quæsieris, sed integre te in illo posueris, unitum te invenies et pacatum, quia nihil ita tibi sapiet et placebit, sicut beneplacitum divinæ voluntatis. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato amore, seu displicentia cujuslibet rei creatæ evacuaverit, aptissimus gratiæ percipiendæ, ac dignus devotionis munere erit: dat enim Dominus ibi benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit, et quanto perfectius infimis quis renunciaverit, et magis sibi ipsi per contemtum sui moritur, tanto gratia celerius enit, copiosius intrat, et altius cor liberum elevat.
[4] Tunc videbit et affluet et mirabitur et dilatabitur cor ejus in ipso, quia manus Domini cum illo est, et ipse se posuit totaliter in manu ejus usque in sæculum. Ecce sic benedicetur homo, qui quærit Deum in toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam. Hic in accipiendo sacram Eucharistiam magnam promeretur divinæ unionis gratiam, quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem, sed ad Dei gloriam et honorem.