Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre, et pro omnibus orare.
[1] Domine, omnia tua sunt quæ in cælo sunt et in terra. Desidero me ipsum tibi in spontatneam oblationem offerre, et tuus perpetuo permanere. Domine, si in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuæ. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui prætiosi Corporis, quam hodie tibi in præsentia Angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.[2] Domine, offero tibi omnia peccata mea et delicta mea, quæ commisi coram te et sanctis Angelis tuis, a die qua primum peccare potui usque ad diem hanc,super placabili altari tuo, ut te pariter omnia incendas, et comburas igne charitatis tuæ, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.[3] Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter ea confitendo et lamentando et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te, exaudi me propitius, ubi asto, coram te, Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent; nolo ea nunquam amplius perpetrare, sed pro eis doleo, et dolebo, quamdiu vixero, paratus pœnitentiam agere, et pro posse satisfacere. Dimitte mihi, Deus, dimitte peccata mea, propter nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam prætioso sanguine redemisti. Ecce committo me misericordiæ tuæ, resigno me in manibus tuis: age mecum secundum bontiatem tuam, non secundum meam malitiam et iniquitatem.[4] Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis pauca et imperfecta, ut tu ea emendes et sanctifices, ut ea grata habeas et accepta tibi facias et semper ad meliora trahas, nec non ad beatum et laudabilem finem: Domine, me pigrum et inutilem homuncionem perducas.[5] Offero quoque tibi omnia desideria devotorum, necessitates parentem, amicorum, fratrum, foroum, omniumque chariorum meorum et eorum qui mihi vel aliis propter amorem tuorum benefecerunt: qui orationes et Missas pro se, suique omnibus dici a me petierunt et desideraverunt, sive in carne adhuc vivant, sive jam sæculo defuncti sint, ut omnes sibi auxilium gratiæ tuæ, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a pœnis advenire sentiant et ut ab omnibus malis erepti, gratias magnificas læti persolvant.[6] Offero etiam tibi preces placationis, pro illis specialiter qui me in aliquo læserunt, contristaverunt, aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt, pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi, et scandalizavi, verbis vel factis, scienter et ignoranter, ut nobis omnibus pariter indulgeas omnia peccata nostra, et injurias et offensiones. Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem suspicionem, indignationem, iram et discrepationem, et quidquid potest charitatem lædere et fraternam dilectionem minuere. Miserere, Domine, miserere misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus, fac nos tales existere, ut simus digni gratia tua perfrui, et ad vitam proficiamus æternam.