Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 12

Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo præparare.

[1] Ego sum puritatis amator, et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quæro, et ibi est locus requietionis meæ. Para mihi cœnaculum grande stratum, et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis, veniam apud te, et apud te manebo; expurga vetus fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum sæculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animæ tuæ. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum præparat locum, quia in hoc cognioscitur affectus suscipientis dilectum.
[2] Scito tamen te non posse satisfacere huic præparationi, ex merito tuæ actionis, etiamsi per integrum annum ita te præparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis et ille nihil aliud habeat ad retribuendem beneficiis ejus, nisi se humiliando, et gratias sibi agendo. Fac ergo quod in te est, et diligenter facito, non ex consuetundine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu, accipe Corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, Ego jussi fieri, Ego supplebo quod tibi deest. Veni et suscipe me.
[3] Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed qui tui misertus sum. Si non habes devotionem, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce, pulsa, nec desistas donec merearis micam, aut guttam gratiæ salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo, nec tu me sanctificare venis, sed ego sanctificare venio et meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris, ut novam gratiam recipias a Deo et de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper præpara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te Dilectum tuum.
[4] Oportet autem ut non solum te præpares ad devotionem ante communionem, sed etiam ut te sollicite conserves in ea post Sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota præparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est præparatio ad majorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solatia. Cave a multiloquio; mane in secreto et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes, ita ut jam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.