Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 16

Quod necessitates nostras Christo aperire debemus et ejus gratiam postulare.

[1] Dulcissime atque amantissime Domine, quem nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem meam et necessitatem quam patior, in quantis malis et vitiis jaceo; quam sæpe sum gravatus, tentatus, turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, pro consolatione et sublevamine te deprecor: ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea, et qui solus potes me perfecte consolare et adjuvare. Tu scis quibus bonis indigeo præ omnibus et quam pauper sum in virtutibus.
[2] Ecce sto ante te pauper et nudus, gratiam postulans et misericordiam implorans: refice esurientem mendicum tuum, accende frigiditatem meam igne amoris tui, illumina cæcitatem meam claritate præsentiæ tuæ. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria in patientiam, omnia infima et creata in contemtum et oblivionem. Erige cor meum ad te in cælum, et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc jam dulcescas usque in sæculum, quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum, dulcedo mea et totum bonum meum.
[3] Utinam me totaliter ex tua præsentia accends, comburas, et in te transmutes: ut unus tecum efficiar spiritus per gratiam internæ unionis, et liquefactionem ardentis amoris. Ne patiaris me jejunum et aridum a te recedere, sed operare mecum misericorditer, sicut sæpius expertus es cum Sanctis tuis mirabiliter. Quid mirum si totus ex te cognoscerem, et in me ipso deficerem, cum tu sis ignis semper ardens et nunquam deficiens, amor corda purificans et intellectum illuminans.