Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 4

Quod multa bona præstantur devote communicantibus.

[1] Domine Deus meus, præveni servum tuum in benedictione dulcedinis tuæ, ut ad tuum magnificum Sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu tuam sauvitatem, quæ in hoc Sacramento tanquam in fonte plenaire latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia: tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad hæc capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quæ Angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto secreto Sacramento potero investigare et capere?
[2] Domine, in simplicitate cordis, in bona et firma fide et in tua visione ad te cum firm spe et reverentia accedo, et vere credo, quia tu præsens es hic in Sacramento Deus et homo. Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in charitate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donare gratiam, ut totus in te liquefiam, et amore pereffluam, atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum Sacramentum, salus animæ et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frænantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia major infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes roboratur, et charitas ignescit ac dilatatur.
[3] Multa namque bona largitus es, et adhuc sæpius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus susceptor animæ meæ, reparator infirmitatis meæ, et totius dator consolationis internæ. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulatones infundis, et de imo dejectionis propriæ ad spem tuæ protectionis erigis atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustra, ut qui anxii primo, et sine affectione se ante Communionem senserant, postea refecti cibo potuque cælesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant, et patenter experiantur, quam nihil ex semetipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiæ ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti, ex te autem serventes ac devoti et alacres esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis juxta ignem copiosum stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et super abundans, ignis semper ardens et nunquam deficiens.
[4] Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen cælestis fistulæ, ut saltem inde guttulam modicam capiam, ad refocillandam sitim meam, ut non penitus exarescam. Et si necdum totus cælesti, et tam ignitus, ut Seraphim et Cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum præparae, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Jesu, Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te gratiose vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.
[5] Ego quidem laboro in sudore vultus, mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus, cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam æternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti; præsta, Domine Deus Salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meæ devotinis affectus.