Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 11

Quod Corpus Christi, et sacra Scriptura sunt animæ fideli necessaria.

[1] Dulcissime Domine Jesu, quanta est dulcedo devotæ animæ tecum epulantis in convivio tuo. Ubi ei non alius cibus manducandus proponitur nisi tu unicus dilectus ejus, super omnia desideria cordis desiderabilies. Et mihi quidem dulce foret in præsentia tua ex intimo affectu lacrymas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacrymis irrigare. Sed ubi est hæc devotio? Ubi lacrymarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum Angelorum tuorum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in Sacramento vere præsentem, quamvis aliena specie occultatum.
[2] Nam in propria et divina claritate te conspicere oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus in fulgore gloriæ majestatis tuæ subsisteret. In hoc ergo meæ imbecillitati consulis, quod te sub Sacramento abscondis. Habeo vere et adoro, quem Angeli adorant in cælo; sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine veræ fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies æternæ claritatis, et umbræ figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod perfectum est, cessabit usus Sacramentorum, quia Beati in gloria cælesti non egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in præsentia Dei, facie ad faciem gloriam ejus speculantes, et de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant verbum Dei, carnem factum; sicut fuit ab initio et manet in æternum.
[3] Memor horum mirabilium, grave mihi sit tædium, etiam vel quodlibet spirituale solatium, et quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco, omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es, mi Deus, quod nulla potest me res consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero æternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate: et ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam, et meipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regno cælorum exultant in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriæ tuæ expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus Sanctorum. Haeo etiam libros sanctos pro solatio et vitæ speculo, atque super hæc omnia sacratissimum Corpus tuum pro singulari remedio et refrigerio.
[4] Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vitia. In carcere corporis hujus detentus egere duobus fateor, cibo scilicet, et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum Corpus tuum ad refectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non possem: nam verbum Dei lux est animæ, et Sacramentum tuum panis vitæ. Hæc possunt etiam dici mensæ duæ, hinc et inde in Gazophylacio sanctæ Ecclesiæ positæ. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, idest Corpus Christi prætiosum. Altera est divinæ legis continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens.
[5] Gratias tibi, bone Jesu, lux lucis æternæ, pro doctrinæ sacræ mensa, quam nobis, per servos tuos Prophetas, et Apostolos aliosque Doctores ministrasti. Gratias tibi, Salvator et Creator hominum, qui ad declarandam toti mundo charitatem tuam nam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum Corpus sanctissimum, et Sanguinem proposuisti ad manducandum: tificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciæ Paradisi; et epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori.
[6] Q. quam mangum et honorabile est officium Sacerdotum, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et teris ministrare. O, quam mundæ debent esse manus illæ , quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor Sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis. Ex ore Sacerdotis non nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet verbum qui tam pe Christi accipit Sacramentum.
[7] Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi Corpus solent intueri. Manus puræ et in lum elevatæ , quæ Creatorem li, et terræ solent contractare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
[8] Adjuvet nos gratia tua omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitæ conversari ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quæ gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonæ voluntatis proposito tibi ferventius de cætero deservire valeamus.