Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Quartus / Capitulum 8

De oblatione Christi in Cruce, et propria resignatione.

[1] Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinæ placationis transierit: ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem uram et sanctam quotidie in Missa cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimus vales, offere. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi in exintimo resignare? Quidquid præter teipsum das, nihil curo; quia non quæro datum tuum, sed te.
[2] Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis præter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblata. Offer te mihi, et da te totum pro Deo et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum, et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in teipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Ideo omnia opera tua spontanea præcedere debet tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati, et liberi intus efficiuntur, quia se ipso ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.