Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Actus Apostolorum / Capitulum 10

[1] Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica[2] religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper[3] Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli[4] At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei[5] Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus : [6] hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere[7] Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant[8] Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

[9] Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam[10] Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus : [11] et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram[12] in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli[13] Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca[14] Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum[15] Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris[16] Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum[17] Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam[18] Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium[19] Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te[20] Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos[21] Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ? [22] Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te[23] Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.

[24] Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis[25] Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit[26] Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum[27] Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant : [28] dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem[29] Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ? [30] Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait : [31] Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei[32] Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare[33] Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

[34] Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; [35] sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi[36] Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). [37] Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes[38] Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo[39] Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno[40] Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri[41] non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis[42] Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum[43] Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

[44] Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum[45] Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est[46] Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum[47] Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ? [48] Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.