[1] Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco : [2] et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. [3] Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : [4] et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. [5] Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. [6] Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. [7] Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? [8] et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ? [9] Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, [10] Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani, [11] Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. [12] Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? [13] Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.[14] Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. [15] Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : [16] sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :[17] Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,effundam de Spiritu meo super omnem carnem :et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,et juvenes vestri visiones videbunt,et seniores vestri somnia somniabunt.[18] Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,in diebus illis effundam de Spiritu meo,et prophetabunt :[19] et dabo prodigia in cælo sursum,et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :[20] sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.[21] Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. [22] Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis : [23] hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis : [24] quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. [25] David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper :quoniam a dextris est mihi, ne commovear :[26] propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,insuper et caro mea requiescet in spe :[27] quoniam non derelinques animam meam in inferno,nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.[28] Notas mihi fecisti vias vitæ :et replebis me jucunditate cum facie tua. [29] Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. [30] Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus : [31] providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. [32] Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. [33] Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. [34] Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo :Sede a dextris meis,[35] donec ponam inimicos tuosscabellum pedum tuorum. [36] Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.[37] His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? [38] Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. [39] Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. [40] Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava. [41] Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.[42] Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. [43] Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. [44] Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. [45] Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. [46] Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, [47] collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.